O tempora, o moresStella Harris de vita discessit

Praeclara actrix, tres et nonaginta annos nata, in domo sua nudiustertius periit

Ex Erici Alper breviloquentis pagina

Postridie Kalendas Apriles Stella Harris, quae post duodeviginti dies nonagesimum quartum annum sane complevisset, animam placide exhalavit. Quae in serie televisifica Seinfeld partes agens maximam laudem sibi potissimum peperit, ea morte sua defuncta est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter