O tempora, o moresDe Laetitiae Battaglia obitu

Magni nominis photographa in urbe Panormo interiit duodenonagesimum agens annum

Ex Pauli Patanè breviloquentis pagina

Laetitia Battaglia, quae iniqua valetudine iam ex longo tempore conflictabatur, de vita nudiustertius discessit. Quae Panormi abhinc octoginta septem annos nata erat, ea domi suae placide obdormivit. Magni nominis photographa fuit, innumeras luce exprimens et artificiosas imagines, inter quas Petri Sancti Mattarella, die VI mensis Ianuarii anno MCMLXXXVI necati, illam potissimum memorare oportet. In longa vita sua Laetitia Battaglia homosexualium, bisexualium ac transexualium personarum rebus praeterea favit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter