Tres abhinc dies Lauretana Lipperini, auctrix, diurnaria radiophonicaque locutrix, per Instagramma nuntiavit se librum pupulis utilem scripsisse. Quae fabella ab editoriali domo Salani typis impressa a. d. III Nonas Maias sane vulgabitur. Opus vero, quod CLXXX paginis constat, “Caudae expers. Historia paventis puellae, impossibilium monstrorum singulariumque felium” (Italice Il senzacoda. Storia di una bambina fifona, mostri impossibili e gatti straordinari) inscribitur atque imaginibus a Stephano Tambellini fabre depictis exornatur.
22 Aprile 2022