O tempora, o moresO.N.U et Sancta Sedes, paschali Orthodoxorum die adveniente, belli indutias frustra petivere

Attamen Vladimirus Putin vota repudiavit

In hoc photographemate, quod Ecclesia Orthodoxa Ucraina iurisdictioni Moscuensis Patriarchatus subiuncta in Prosopobiblio vulgavit, Onophrius, archiepiscopus metropolita Kioviensis, conspicitur

Ecclesiae Orthodoxae, quae secundum Calendarium Iulianum sollemnem Paschatis diem vero computant, Iesum Christum, triumphata de morte resurgentem, venerabundae cras commemorabunt. Quamobrem hac hebdomada ineunte Antonius Guterres, Unitarum Nationum Coetus, qui siglis O.N.U plerumque nuncupatur, secretarius generalis, in cruentissimo bello, quod praeterito Februario mense Russi contra Ucrainos saeviter suscitavere, indutiarum diem sane petiit. Paulo postea Papa Franciscus ac Sancta Sedes, tali consilio plane consentientes, etiam imploravere: «Desinite ignivomis armis uti!». Sed heri Vladimirus Putin, Foederatarum Russiae Civitatum praeses, vota impie repudiavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter