O tempora, o moresDe Simonae Mafai biographia

Liber, Instituti Poligraphici Europaei typis impressus, inclutae mulieris civilis vitae memorias continet, quas unum et viginti eius familiares ardenti oratione composuere. Qui vero CCCLII paginis constat

Opus, quod “Simona Mafai. Vita pro ratione actioneque politica” (Italice Simona Mafai, una vita per la politica) inscribitur, in urbe Panormo, ubi clarissima senatrix, Italicorum Communistarum partium sodalis feminismique fautrix una cum marito Pancratio De Pasquale, qui Regionis Siciliae Conventum ab anno MCMLXXIV usque ad annum MCMLXXIX moderatus est, diu vixit atque tres abhinc annos mortem obiit, die Mercurii praesentatum est. Eius vitae memoriae a familiaribus compositae in hoc libro, quem Ioanna Fiume ac Petra Fallucca in lucem edendum praeterito mense Decembri curaverunt, sane continentur. Maximus Accolla, Rosalba Bellomare, Angela Bottari, Ioannes Burgio, Michael Figurelli, Marina Marconi Causi, Salvator Nicosia, Ioseph Oddo, Aegle Palazzolo, Salvator Pantano, Emmanuela Patti, Silvana Polizzi, Lauretana Rosa, Aelius Sanfilippo, Humbertus Santino, Entia Sgrò et Carolus Verri, duabus curatricibus annumeratis, Simonae Mafai facta ac mores, quae in hac biographia leguntur, diserte copioseque exposuerunt. Praeterea Raphaela De Pascale et Sara Scalia, illius tantae mulieris filia nepteve, commentaria de ipsius rebus gestis scripserunt, quae in volumine nimirum colliguntur.

X