O tempora, o moresMulieres virique arte musica clarissimi Ucrainis favent et cupiunt

Caelina Dion, Elton John, Brussius Springsteen ac symphoniaci greges, quibus Måneskin, Red Hot Chili Peppers, U2 nomina, motui, quem “Global Citizen”, internationalis consociatio, incepit ut pecunias pro civibus bello afflictis corraderent et bona auxiliaque necessaria illis praeberent, primi assensi sunt

Dum Russorum milites Ucrainos metu territare pergunt ruinas funeraque pluribus locis edentes, cantrices cantoresque toto orbe terrarum celeberrimi ac notissimi consilium ceperunt ut incolas vastationibus stragibusque cruciatos et innumeros patria profugos publice defenderent ac sublevarent, pecunias corradentes atque bona necessaria illis praebentes. Quamobrem ii motui ab internationali incepto consociatione, quae Globi civis (Anglice Global Citizen) inscribitur, vero assensi sunt. Inter quos Caelinam Dion, Elton John, Brussium Springsteen ac symphoniacos greges, quibus Måneskin, Red Hot Chili Peppers, U2 nomina, memorare praesertim oportet.

X