O tempora, o moresPapa Franciscus pium Viae Crucis exercitium in Colosseo denuo peregit

Duae mulieres, quarum una Russa natione, altera vero Ucraina, in itinere, quod inter stationes XIII et XIV est, sacrum lignum simul tulerunt

Anno tertio postquam Via Crucis, Coronario morbo saeviente, intermissa erat, Papa Franciscus in Colosseo pium exercitium denuo peregit. Qui cum decem milibus christifidelium, recurrente feria sexta in Parasceve, Iesu passionem mortemque recoluit fundens preces quas quattuordecim familiae conscripserant. Silentio vero praetereundum non est mulierem Ucrainam, cui Irina nomen, et alteram Russam, cui Albina nomen, a statione XIII ad stationem XIV sacrum salutis lignum simul tulisse.