In Hungaria amplius sexaginta quinque centesimae civium suffragium habentium de popularibus legumlatoribus creandis sententiam a. d. III Non. Apr. dixerunt. Et denuo extremae partes dexterae, quae Fidesz inscribuntur atque a Victore Orbán ducuntur, puncta longe plurima tulerunt. Magna sex factionum oppositarum coalitio, cui “Congregati pro Hungaria” (vulgo Egységben Magyarországért) est nomen, suffragiorum triginta quinque fere centesimas tantum vero accepit. Tali modo adversariis devictis, Victor Orbán, qui conservatismum nationalisticum maxime fovet, princeps administer quartum continuo factus est.
5 Aprile 2022