O tempora, o moresVladimirus Žirinovskij, extremi nationalismi Russici fautor, interiit

Famosus vir civilis, qui tertium iam mensem Covidiano morbo laborabat, mortem heri obiit

Ex Demetrii Alexandri Simes breviloquentis pagina

Vladimirus Žirinovski, extremae dexterae dux institutorque factionis, cui Democrates Russiae Liberales (siglis LDPR) nomen, mortem obiit sextum et septuagesimum agens annum. Quod prolocutor Popularium Legumlatorum Sarmaticorum Conventus, qui Duma appellatur, heri nuntiavit dicens famosum virum civilem Covidiano morbo consumptum interiisse.

 

 

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter