O tempora, o moresAntonius Albanese, patre natione Italo natus, primus Civitatis Australianae minister creatus est

In comitiis nudiustertius habitis vir civilis ille, qui partes Laboristicas regit, Scott Morrison, factionis Liberalis ducem administrorumque Consilii adhuc praesidem, magnis suffragiis superavit

In hac imagine photographica, quae ex Antonii Albanese breviloquentis pagina est tracta, novus administer primarius (sinistra) cum Davide Hurley gubernatore (dextera) colloquens conspicitur

Die Saturni cives Australiani ius suffragii habentes novum administrum primarium elegerunt. Ii Antonium Albanese, qui Carolo patre, natione Italico, et Marianna Ellery matre, natione Australiana, anno MCMLXIII natus est, nimirum creavere.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club