O tempora, o moresCurtii Cobain cithara sub hasta vendita est

Musicum instrumentum, quo clarissimus carminum auctor cantorque die XVII mensis Augusti anno MCMXCI pulsavit, quattuor milionibus et dimidio dollariorum in Californiana domo auctionaria “Julien’s" venum ivit

Ex Danielis Antell breviloquentis pagina

Hesterno die domus auctionaria, cui Julien’s nomen, citharam, ad cuius sonum Curtius Donaldus Cobain, inclutus symphoniacorum Nirvana nuncupatorum princeps, summi nominis carmen, quod “Adulescentis redolet spiritum” (Anglice Smells Like Teen Spirit) inscribitur, anno MCMXCI cantavit, hasta posita, sane vendidit. Iacobus Irsay, insignis collector Americanarum artium studiosus, musicum instrumentum, quod quadragies centenis milibus dollariorum et dimidio licitus est, sibi adiudicavit.