Heri in Abellinensi valetudinario, ubi uno et quinquaginta ante diebus receptus erat, Cyriacus De Mita spiritum pie emisit et in pace obdormivit, nonagesimum quintum agens annum. Qui nonnullis Summis Rei Publicae Consiliis quater praepositus est atque ab anno MCMLXXXVIII usque ad annum MCMLXXXIX administrorum principis munus obiit, is septem per annos Democratiam Christianam factionem quoque rexit. Cuius nomen grato commotoque animo prosecuti sunt permulti, inter quos Sergium Mattarella, supremum Civitatis Italicae moderatorem, memorare potissimum oportet.
27 Maggio 2022
O tempora, o moresCyriacus De Mita mortuus est
Clarissimus vir civilis, qui Democratiam Christianam factionem bene rexit unumque per annum summam imperii in Civitate obtinuit, ad superos hesterno die evolavit