O tempora, o moresAlodia publicae susceptrix manifestationis, quae “Roma Pride” dicitur, designata est

Die XI proximi mensis Iunii percelebris cantrix homosexuales, bisexuales, transgeneras omnesque alias personas Urbis vias percurrentes elate praecedet

Ex Marii Colamarini breviloquentis pagina

Per litteras nudius tertius datas Marius Colamarino, sedulus praeses Sodalicii Culturae Homosexualis sub nomine Marii Mieli, Alodiam cantatricem, vulgo Elodie, novae editionis sollemnis pompae, quae Roma Pride dicitur, susceptricem fore exsultanter nuntiavit. Quamobrem iuvenis illa canendi arte clarissima iuriumque fautrix civilium verissima undecimo die Iunii mensis, quo vero Neoeboracenses Motus in potoria taberna Stonewall Inn exorti quinquagesimum quartum iam annum ubique commemorantur et celebrantur, iricoloria inter vexilla, quae nimirum prodibunt, homosexuales, bisexuales, transgeneras omnesque alias, siglis LGBT+, personas Urbis vias percurrentes elate praeibit.