O tempora, o moresDe novo libro Luciani Moia

Doctum perutileque opus, quod eximius ephemeridis "Futurum" (Italice L'Avvenire) diurnarius scripsit, "Dei minoris filiae? Personae transgenerae earumque dignitas" inscribitur

Die XI superioris mensis Aprilis novus Luciani Moia liber in lucem prodiit. Qui “Dei minoris filiae? Personae transgenerae earumque dignitas” (Italice Figli di un dio minore? Le persone transgender e la loro dignità) inscribitur, eum editorialis domus, quae “San Paolo” dicitur, praelo dedit. In hoc opere tam docto quam utili auctor, qui clarus ephemeridis “Futurum” (Italice L’Avvenire) diurnarius est, decem personarum transgenerarum testimonia inter alia nimirum collegit.