O tempora, o moresSergius Mattarella in Aemiliam se contulit

Reipublicae Italicae praeses, decimo expleto anno ex quo terra ingenti concussa motu est, primum Medulam, tum Finarium petiit

Ex Reipublicae Italicae praesidentis breviloquentis pagina

Heri lacrimabilis recurrit dies, cuius omnibus exstat acerba memoria: duo enim impleta sunt lustra, ex quo aliquibus in Aemiliae provinciis terra sursum deorsum horribilique subinde oscillatione quassata est. Quamobrem Sergius Mattarella primum Medulae, deinde Finarii tristissimum diem anniversarium egit, illos nimirum commemorans qui terraemotu periere.