O tempora, o moresEvangelus Papathanassíou mortem obiit

Clarissimus compositor Graecus undeoctoginta annos natus interiit

Ex Aloisii Bicco breviloquentis pagina

Die XVII huiusce mensis Maii Evangelus Papathanassíou, quem omnes Vangelis appellabant, Lutetiae Parisiorum in valetudinario, quo aliquot ante diebus receptus erat, morbo Coronario mortuus est octogesimum agens annum. Is vero, inclutus compositor, una cum Artemio Roussos et Anargyro Koulouris gregem musicum, cui “Aphrodites puer” (Anglice Aphrodite’s Child) nomen, anno MCMLXXVII instituit. Qui immortalem famam sibi comparavit modos praesertim faciens ipsosque cinematographicae pelliculae, quae “Tempora gloriae” (vulgo Momenti di gloria) inscribitur, nimirum aptans.