O tempora, o moresIudicium magni momenti et ponderis

Quod Supremum iudicum primariae Reipublicae Italicae legi tuendae Collegium exercebit

Die Martis, duodevicesimo mensis Iunii, iudicium magni momenti et ponderis coram summis iudicibus, cuius officium est germanam legitimamque principis Reipublicae Italicae legis significationem perpendere, interpretari ac diiudicare, committetur. In quo Alexander Schuster, defensor civi cuidam Bauzanensi constitutus, causam de personis tum transgeneribus, quibus facultas iudicialiter conceditur ut sectionem chirurgicam subeant, tum non binariis, quae identitate legitime agnita carent, nimirum aget. In utraque quaestione, ut videtur, facta cum primaria Civitatis nostrae lege prorsus discrepant.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter