O tempora, o moresIn memoriam Caroli Henrici Ulrichs

Nudiustertius CC recurrit dies anniversarius a tanti viri ortu

Die Iovis, duodetricesimo scilicet huiusce mensis Augusti, duo exacta sunt saecula, ex quo Carolus Henricus Ulrichs in oppidulo, cui olim Theodisce, antequam Kirchdorf appellaretur, nomen Westerfeld, prope urbem Auriacum primam lucem aspexit. Qui non modo, cum Aquilae, qua in urbe tribus lustris «exsul et pauper» vixit ac postremo mortem obiit, commentarios Latino sermone elucubratos, quibus index Alaudae, condidisset eosdemque sex per annos conscripsisset ac vulgavisset, inter maximos Latinarum litterarum cultores primosque Latinitatis vivae fautores annumerari meruit, verum etiam, cum «nova antropologiae et iurisprudentiae problemata» agitavisset – sicut in eius sepulcro, quod in urbe Aprutii capite exstat, quidem legitur –, tempora ita praecucurrit nostra, ut recte antesignanus putaretur moderni tutandis personarum homosexualium iuribus motus. Quo sollemnius anniversaria haec memoria recolatur, hodie vesperi Aquilae, adstantibus consociationum vulgo Arcigay et Certi Diritti sodalibus praesideque Operis Fundati Fuori!, primum in coemeterio debita honoris officia Caroli Henrici manibus praestabuntur, deinde apud tabernam quandam librariam nonnulla viri illius scripta, quae peritius Dominicus De Cesare et Iulius Garuti duobus in voluminibus collegerunt ac novissime Bononiensibus domus editoriae Odoya typis imprimenda curaverunt, publice exhibebuntur et explanabuntur.

X