O tempora, o moresBellum inter Italiam Vivam et Motum V Stellarum ob immigratores irregulares

Theresia Bellanova, ministra ab agricultura, se munere abdicaturam nuntiavit

dall’account Twitter di Teresa Bellanova

De advenis ad legem conformandis bellum est inter Italiam Vivam et Motum V Stellarum. Theresia Bellanova, ministra ab agricultura et factionis politicae, a Matthaeo Renzi ductae, coordinatrix, vult sescentis milibus circiter immigratorum temporaneam residentiae permissionem dari. Cui vero adversatur Vitus Crimi, prolocutor politicus factionis a Iosepho Grillo comoedo conditae.

Quaestio maxime disputata, dum timetur ut Theresia Bellanova a ministerii Agriculturae moderatione abeat. Ad officium nunc pertinet Iosephi Conte controversiam dirimere, sed etiam demere Motus V Stellarum reprasentantibus errorem opinionis tam xenophobae quam populismo peiori faventis.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club