Dum condicio in Brasilia est iterum ac saepius gravis ob Veneni Coronarii propagationem – plus quam centum milia hominum et sexaginta oppressi morbo sunt tantumque heri novorum infectorum numerus sex milium septingentorum sexaginta fuit –, Iairus Messias Bolsonaro stultiorem ac perniciosiorem se in dies ostendit.
Sabbato superiore praeses Rei Publicae Foederatae Brasiliae, qui automatario aquatili transibat lacum v. d. Paranoá, effectus Veneni Coronarii ac vim ad minimum denuo redegit, clamans aliquibus amicis in autoscapho helluantibus: «Generalis nervorum est morbus. Septuagenae centesimae populi virus contrahent. Quid facere possum? Nihil». Illo die ipso Humbertus Costa, senator Factionis Operariorum, iuste pipiavit: «Iaire Bolsonaro, tu es homo foedus. Hanc poenam Brasilia non merebat».