O tempora, o moresHierarcha minor contra immigratores irregulares: nova pugna Viti Crimi

Crimi quaestionem adeo improbe tractavit ut inter Motus V Stellarum sodales magnam dissensionem genuerit

Alberto PIZZOLI / AFP

De temporanea residentiae permissione immigratoribus concedenda quaestio ad exitum tandem noctu venit. Huiusce retardationis moraeque culpa omnino pertinet ad Vitum Crimi, qui, sicuti  contra Stationem Radiophonicam Radicalem iam egit, se iterum gessit pro hierarcha minore. Ita Maximus Bordin, comploratus diurnarius, eum appellavit propter pugnam quam, superiore anno, praesens Motus V Stellarum dux politicus, tum subsecretarius Praesidentiae Consilii Ministrorum ad Editoriam delegatus, cum radiophonia a Marco Pannella condita insane commisit.

Sed quemadmodum Crimi illa pugna victus est, eodem modo pro victo nunc quidem quoque abiit. In utraque re rusticus indoctusque hierarchulus pentastralis populismum perexitialem nimirum incarnavit, dum, in ultimo proelio contra advenas irregulares, Matthaeum Salvini amicis oculis aspicere est fere visus. Pristini desiderium coniugii inter Ligam ac Motum V Stellarum? Fortasse, sed, ad omnem eventum, Crimi de immigratis adeo improbe tractavit ut inter sodales factionis politicae suae magnam dissensionem genuerit. Posthac, utcumque res ceciderit, ille sane commemorabitur Hierarcha Minor, (probabiliter) ducis politici munere destitutus.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club