O tempora, o moresQuadraginta duos abhinc annos homicidium Aldi Moro et Iosephuli Impastato, veritatis praeconum

Utriusque exemplorum verborumque vis et auctoritas etiamnunc manent

Anniversarius dies hodie recurrit, quo et Aldus Moro et Iosephulus Impastato, abhinc quadraginta duos annos, sunt necati. Primus fuit praeses quinquies Consilii Ministrorum, saepius Rei Publicae Italicae minister illustris Democratiae Christianae parlamentarius, quam, primum Secretarius ab anno 1959 ad annum 1964, deinde Praeses ab anno 1976 ad annum 1978, optime duxit. Mense Martio anni 1978 Cohortes Rubrae eum rapuere, per quinquaginta quinque dies in custodiam tradidere postremoque, die 9 mensis Maii, occidere. Hodierno die articulum inscriptum Ricostruzione, quem anno 1944 Moro exaravit, denuo decet legere illiusque verba, Veneni Coronarii tempori aptissima, praesertim recordari: «Officium nostrum cum simplicitate praestemus».

Alter vero fuit activista, vir Democratiae Proletariae politicus et diurnarius, qui inter alia de caede, Alcami Maris die 27 mensis Ianuarii anno 1976 factae, etiam inquisivit. Innumerabilibus criminibus consociationem mafiosam frequenter accusavit ideoque Caietani Badalamenti iussu Cinisi est barbare interfectus. Cuius monitus vis et auctoritas etiamnunc manent: «Mafia mons de excrementis».

 

X