Speculatores tecti Italici, una cum sodalibus Somaliensibus et Turcis, Silviam Romano, quam islamisticae consociationis v. d. Al-Shabaab tromocratae per quingentos triginta quinque dies in custodiam tradiderant, sabbato liberaverunt. Liberatio voluntariae Mediolanensis allata – sicut Sergius Mattarella, Rei Publicae praeses, recte heri declaravit – «est causa gaudii magni Italis omnibus».
Est igitur admirandum (aut fortasse non omnino) quod aliquarum factionum politicarum repraesentantes, veluti, v. g., Matthaeus Salvini vel Mauricius Gasparri, pactum pro Silviae Romano redemptione pretium illiusve ad religionem islamicam conversionem in controversiam vocavere: nihil est turpius, nixil execrabilius, nihil inhonestius eiusmodi argumentandi modo. Silviae liberatio est vere causa maximae laetitiae nobis omnibus, quoniam in ea et cum ea universus populus Italicus, quadam ratione, est liberatus. Ideoque possumus sane repetere hodie cum Tacito: «Nunc demum redit animus» (Agr. 3, 1).