O tempora, o moresConfusio maxima ob Calabricae sanitatis commissarii nominationem

Inter illos qui tali muneri praefici potest Fridericus D’Andrea sane eminet

Foto Mauro Scrobogna /LaPresse

De Calabrae sanitatis commissario, cuius munus, a Roberto Speranza ministro primum Xaverio Cotticelli, deinde Iosepho Zoccatelli, postremo Eugenio Gaudio intra decem dies assignatum, iisdem hic subinde deposuerunt, graves contentiones dissensionesque adhuc non placantur. Postquam Iosephus Conte, Consilii administrorum praeses, ob rerum perturbationem ab omnibus veniam propalam petivit, suprema nominatio hodierno die in exspectatione est.

Inter illos qui commissarius creari potest Fridericus Mauricius D’Andrea, superioribus temporibus aerarii praefectus et Francisci Xaverii Borrelli magistratus adiutor, sane eminet.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter