O tempora, o moresNetflix Papam Franciscum partem in nova serie documentali habiturum esse nuntiat

Quadripartitum documentum televisificum ex Antonii Spadaro libro, qui "Sapientia temporis" inscribitur, nimirum haurit

Hesterno die Netflix, Californiana summi nominis societas quae cinematographicas pelliculas seriesque televisificas ab ipsa vel ab aliis editas interretialiter transmittit, declaravit fore ut Summus Catholicae Ecclesiae Pastor novo documento televisivo adesset. Simona Ercolani, seriei documentalis auctrix, in percelebri libro, qui, ab Antonio Spadaro, Societatis Iesu sodale commentariorumque “Civilitas Catholica” (Italice La Civiltà Cattolica) moderatore, compositus ac Francisci Papae praefatione exornatus, “Sapientia Temporis” (Anglice Sharing the Wisdom of Time, Italice vero La Saggezza del tempo) inscribitur, inspirationem magnopere sumpsit.

Haec series, mirifica de senectute chorica narratio, de quattuor episodiis constabit atque Romani inprimis Pontificis, qui hodie quartum et octogesimum diem natalem suum feliciter agit, deinde mulierum virorumque ultra septuagenariorum testimonia, a iuvenibus pellicularum moderatoribus ingeniose collecta, sane continebit. Quae autem proximo anno MMXXI in planiforma Netfligiensi spectari tantummodo poterit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club