O tempora, o moresHungaria atra iniquitatis nocte devoratur: Parlamentum Constitutionem nonum corrupit

Conventus Nationalis legem de omnibus, qua personae Lgbti+ maxime vexantur, quoque confirmavit

Ex Vultulibraria congregationis "Amnesty International" pagina

Hesterno die, quamvis rumores de malo Iosephi Szájer exemplo nondum extinguerentur, Parlamentum Magyarum perniciosissimum decretum de omnibus confirmavit atque Constitutionem, circumactis novem tantum annis, nonum quoque emendavit. Decretum vero, cuius articulum XXXIII legalem generis mutationem inhibentem Nationalis Hungariae Conventus ratum die XVIII superiore mense Maio fecit, aliquem a muliere ac viro matrimonio coniunctis adoptari tantum posse iubet.

Dum Hungaria in barathrum plus plusque in dies sidet, opus est – sicut merito ait Richardus Noury, prolocutor Italicae Sectionis Sodalitatis, cui nomen “Amnestia inter gentes” (Anglice Amnesty International) – Commissionem Europaeam summis viribus Victoris Michaelis Orbán regimen summis viribus condemnare.

 

 

 

 

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter