O tempora, o moresImmanis terrae motus in Terra Antarctica

Concussio, quae secundum peritorum sententiam Richteriana metiendi ratione graduum septem uniusque decimalis magnitudinem habuit, hora vespertina octava cum viginti sex minutis evenit

Die Sabbato vehementissimus seismus, cuius epicentrum in alto mari fuit ducenta decem circiter chiliometra a Chiliensi navium statione “Presidente Eduardo Frei Montalva” appellata, Terram Antarcticam hora octava post meridiem cum viginti sex minutis sane quassavit. Terrae motuum periti gradibus 7.1 in scala Richteriana concussus vim aestimaverunt. Ingentium undarum maritimarum tremore exorientium periculum vere timebatur, quod forte fortuna non evenit.

Interposita minus hora alius terrae motus Richteriani gradus fere sexti Iacobopolim, Rei Publicae Chiliensis caput, percussit terroremque incolis, qui nullum detrimentum utique acceperunt, nimirum iniecit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter