Supremum Romanae Curiae dicasterium, cuius munus est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe tutari, dubio an duobus viris vel duabus mulieribus inter se coniungentibus benedictiones impertiri liceret sententiam heri dixit negative respondens. Cuius iudicio relationes, quoque diutinas, praxim sexualem extra matrimonium inter virum ac mulierem requirentes benedicere enim non licet. Papa Franciscus vero ut responsum hoc, de quo die XXII praeteriti mensis Februarii certior esset factus, vulgaretur sane annuit.
16 Marzo 2021