Ioseph Biden cum Vladimiro Putin in rixam heri venit. Qui vero in colloquio percontativo cum Georgio Stephanopoulos, retis televisifici ABC diurnario, se Russicae Foederationis praesidentem homicidam putare asseveravit et asseruit. Foederatae Americae Civitatis praeses Putin quoque incusavit, quod in recentibus comitiis Boreoamericanis suffragia secundum Donaldum Trump dirigere conatus esset, ideoque ducem illum pretium soluturum esse confirmavit.
Quae verba Vladimirum Putin valde irritaverunt, dum Venceslaus Volodin, Dumae moderator, Foederationis praesidentis criminationem Russiae universae vituperationem definiit.