Die XXIV huiusce mensis Martii Christophorus cardinalis Schönborn, Benedicti PP. XVI discipulus penitus dilectus spiritalisque filius, nuperrimum responsum ad dubium, quo Congregatio pro Doctrina Fidei duobus viris vel duabus mulieribus inter se coniungentibus benedictiones impertiri non licere statuit, nimirum vituperavit. Ex archiepiscopi Vindobonensis enim sententia, quemadmodum mater quaedam filio suo, quoque in angustiis, benedictionem non umquam denegat sic duae personae inter se amantes Ecclesiae, quae mater est, sunt semper benedicendae.
27 Marzo 2021