Vix Victor Orbán Factionem Popularem Europaeam (siglis PPE) deseruit, cum novam factionem nationalisticam una cum Matthaeo Salvini, Ligae secretario, et Iaroslao Kaczyński, Iuris et Iustitiae partis Polonae duce, instituere cuperet talique modo dexteram Europaeam reficeret. Quam ob rem cum Italico senatore et cum Matthaeo Morawiecki, Rei Publicae Polonicae Consilii administrorum praesidente, in colloquium venturum esse publice heri nuntiavit.
Attamen Matthaeus Salvini, qui verecundius hac de re loquitur quoniam usitatus Ligae sovranismus cum repentina factionis illius Europensi circumactione male concordat, Victorem Orbán a gloria confestim refrenavit atque sueta stolidaque patriae salvatoris superbia dixit: «De vaccinorum iniectione Italorumque salute curam penitus nunc adhibeo, non vero de rebus Europaeis».