O tempora, o moresTria Simonae Weil opuscula de Antigone, Electra ac Philocteta sunt rursum edita

Francisca Romana Recchia Luciani inclutae Francogallicae philosophae scripta haec, in unum collecta et in linguam Italicam translatam, typis exscribenda curavit

Liber, qui inscribitur “Philosophia resistentiae. Antigones, Electra et Philocteta” (Italice Filosofia della resistenza. Antigone, Elettra e Filottete), e Genuensi officina libraria “il melangolo” impressus nuperrime prodiit. Qui de celeberrimis tragoedis Sophocleis scripta tria, a Simona Weil anno MCMXXXVI confecta – primum tantum de Antigone, non vero alterum de Electra, sapientissima auctrix illa eodem ipso anno protulit, dum tertium de Philocteta inchoatum reliquit – et e Gallico in Italicum sermonem ab Alasia Nuti nunc conversa, in unum, Francisca Romana Recchia Luciani curante, nimirum colligit.

Hoc in opere, cui exquisita clarissimae curatricis dissertatio est praeposita, sublimis Simonae Weil sapientia penitus se pandit. Eius philosophia hymnus sane est infelicitatis repugnationis et ontologicae miseriae humanae. Simona Weil, quae in pulchritudine summum salutis sacramentum indicavit, instar Antigonis – sicuti Francisca Romana Recchia Luciani in colloquio percontativo cum Paula Guazzo heri ait – tragica amoris fuit vere herois.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter