In Hispaniae Regno publicum legumlatorum collegium legem, quae euthanasiam iure permittit, punctis longe plurimis heri sanxit: rogationi enim huic, a Factione Socialistica Operaria Hibera (siglis PSOE) latae, ducenti duo parlamentarii favere, centum quadraginta unus autem refragati sunt, duo tantum sententiam suam ne dicerent denique recusavere. Qua lege est decretum ut omnis aegrotus maior aetate, qui mortem scienter, libere expressimque petat et insanabili mortiferoque morbo laboret, vita, valetudinis operariis auxiliantibus, se privet vel eidem medicus mortem afferat.
Per quinque fere hebdomadas officium sane erit postulatoris assensum suum quater dare, medicorum vero saltem duorum postulationi assentiri. Cui resistendi facultatem medici ex conscientia tamen habebunt.