O tempora, o moresCardinalis Matthaeus Maria Zuppi mortem Davidis Mariae Sassoli luget

Pater purpuratus sollemnes Europarlamenti praesidentis exsequias in urbe Roma hodie meridiano tempore celebrabit

Ex Archidioecesis Bononiensis situ interretiali

David Maria Sassoli legatorum popularium Coetus Europaei praeses, qui quattuor abhinc dies mortem obiit sexaginta quinque annos natus, publico funere Romae honorabitur. Cuius sollemnes exsequias Matthaeus Maria cardinalis Zuppi, archiepiscopus Bononiensis, qui in Urbis lyceo Vergilio summo poetae dicato perillustris viri civilis condiscipulus fuit et omni tempore cum eo ipso, catholicismi democratici auctore, sinceram arctamque amicitiam coluit, hodie hora duodecima in Basilica Sanctae Mariae Angelorum maerens celebrabit.