O tempora, o mores«Et cruribus, culo, meis oculis tibi dico:- Vale»

His verbis carmen “Vale Vale” inscriptum terminatur. Quod vero canens, grex musicus, cui "Repraesentans Factionis" nomen, in LXXII Certamen Remopolitanum descendit

In celeberrimo Ariston theatro, quod est Villae Matutiae positum, symphoniacum agmen Procuratrix Petitorum (Italice La Rappresentante di Lista) appellatum omnibus LXXII Certaminis Musici spectatoribus cantionem Vale Vale (Italice Ciao Ciao) inscriptam heri iterum praebuit. Quod, mea sententia, certationem iam vicit. Eius carmen pulchrum, modulatum animosque incendens enim puto. Ecce tibi textus:

Quomodo te habes, puella?

Quo vadis hodie vesperi?

Quae circa undique formido…

Mundi finis est.

In ruinis regina sum,

Materma…

Sed nescio quid in tuto ponam.

Langueo, tu iam mihi dees.

Dulces oculi, fracta corda.

Quantus terror!

Sicut ventus

Haec terra peribit.

Universi silentio discriminis

Cum amore te iubeo valere

Manibus, manibus, manibus

Vale vale

Pedibus, pedibus, pedibus

Vale vale

Et capite, pectore, corde

Vale vale

Et cruribus, culo, oculis meis

Vale!

Haec finis hora est,

Omnes fenestras tabernarias quassabimus.

Sors nos vocat – nonne hoc sentis? –, prout ut fluctus adveniet.

Quod video: displodetur, displodetur!

Finis mundi ludicra puerorum equiria.

In corde exsultandi cupiditas exardescit.

Finis mundi, quam dulcem calamitatem!

Me male habeo, caput mihi valde dolet!

Manibus, manibus, manibus

Vale vale

Pedibus, pedibus, pedibus

Vale vale

Et cruribus, culo, oculis meis

Vale!

Et capite, pectore, corde

Felicem noctem, bonne nuit

Et bonne nuit et vale vale.

Felicem noctem, est finis, te valere iubeo,

Vale vale

Felicem noctem, bonne nuit

Et bonne nuit et vale vale

Vale vale

Vale vale

Dum socolatam in thermopolio gusto,

me opprimit socialis vertigo.

Dum insanum lego diurnum,

mundanum bellum in urbe exortum est.

Manibus, manibus, manibus

Vale vale

Pedibus, pedibus, pedibus

Vale vale

Manibus, manibus, manibus

Vale vale

Pedibus, pedibus, pedibus

Vale vale

Et capite, pectore, corde

Vale vale

Et cruribus, culo, oculis meis

Vale!

X