O tempora, o moresIn actis periodicis, quae Linkiesta Paper inscribuntur, Alexii Navalny commentatio est edita

Novissimus fasciculus hoc mense prolatus fabellam nubeculatam, quam Ioannes Nardone scripsit ac depinxit, quoque continet

Alteram iam hebdomadam chronographicon typis vertenti mense vulgatum, cui Linkista Paper index, decem euronnumis emi potest. Quod vero, elegantiori charta impressum, de XII paginis constat atque non modo fabellam nubeculatam a Ioanne Nardone sapienter exaratam fabreque depictam, sed praesertim dilatatam ac fusam investigationem, quam Alexius Navalny, inclutus vir civilis  et corruptorum regiminis Russici morum castigator, de Vladimiro Putin dilucide confecit, nimirum continet.

X