O tempora, o moresAlexius Navalny trium annorum ac quinque mensium carcere damnatus est

Contra eximium corrupti regiminis Putiniani adversarium, qui duos annos octoque menses in vinculis de facto habebitur, tribunal provinciale Simonovskiense sententiam dixit

Ex Lizae Fokht breviloquentis pagina

Facinus indignum! Hesterno die Moscuae, miseranda actione instituta, tribunalis provincialis Simonovskiensis iudex adversus Alexium Navalny pronuntiavit integerrimumque virum illum, falso custoditae libertatis violationis crimine accusatum, ad trium annorum ac quinque mensium carcerem iniuste condemnavit. Navalny tamen tantum duos annos octoque menses in vinculis habebitur, quia custodia domestica, in qua ipse annum iam degit, ratio poenae est iudicio ducta.

In iudiciali auditorio inclutus corruptorum regiminis Russici morum castigator, qui quinque abhinc menses veneno imbutus est, aperte dixit: « Putin ut homo veneficiis infamis in posterum commemorabitur ac “Veneficus” sane appellabitur».

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta