O tempora, o moresMagnus hodie congressus de Ucraina

Mediolani in theatro, quod est dicatum Franco Parenti, conventus hora sexta postmeridiana cum dimidio agetur

Linkiesta

In urbe capite Langobardiae summi momenti congressus, qui “Pro Ucraina, Pro Europa” (Italice Per l’Ucraina, Per l’Europa) vocatur, hodie vesperi celebrabitur. Quem autem scriptorum collegia ephemeridum duarum, quae “Respublica” (vulgo La Repubblica) et “Investigatio” (vulgo Linkiesta) inscribuntur, iubentibus Mauricio Molinari et Christiano Rocca moderatoribus, naviter praeparavere ut actuosam animorum viriumque coniunctionem cum Ucrainis apertius significarent Russorumque militum irruptionem acrius vituperarent. Conventus in Mediolanensi theatro, quem Andreas Ruth Shammah regit, hora sexta postmeridiana cum dimidio agetur. Ad astantes, inter quos Ivanum Scalfarotto, Summi Consilii Negotiis Interioribus praepositi subsecretarium, memorare oportet, Bernardus-Henricus Levy, Natalia Aspesi, Conradus Augias, Sergius Scalpelli, Sergius Staino, Franciscus Cundari, Stephania Auci, Nathan Sharansky, Ioannes Riotta, Paulus Garimberti, Editha Bruck, Yarina Grusha Possamai, Franciscus Merlo, Stephanus Boeri, Antonius Monda, Clara Valerio, Linda Laura Sabbatini, Helena Janeczek, Angelus Pezzana, Marcus Bentivogli, Georgius Gori, Pina Picierno, Franciscus Cataluccio, Lirius Abbate, Ioannes Luca Di Feo, Alanus Elkann, Simon Cipriano, Ioannes Vernetti nimirum loquentur.