Dum bellum in Ucraina crudelius saevit, salutis spes ac renovationis alibi fulgere videtur. In Columbia non enim solum coalitio, quae Pactum Historicum (Hispanice Pacto Histórico) inscribitur sinistrisque factionibus constat, punctis longe plurimis comitia parlamentaria undecim abhinc dies habita vicit, sed qui etiam ei praeest, scilicet Gustavus Franciscus senator Petro Urrego, de re mirabili certiores omnes heri fecit. Qui de summi Civitatis moderatoris munere cum decem petitoribus die XXIX proximi mensis Maii contendet, is Franciam Helenam Márquez Mina, clarissimam activistriam circumiectaeque naturae studiosam, ab origine ultima stirpis Afrae generatam, vicariam suam vero renuntiavit.
24 Marzo 2022