O tempora, o moresValentina Ardia nova est rerum in diurnis “Linkiesta” scribendarum curatrix

Acutae diurnariae negotium quoque datur ut Christianum Rocca, ephemeridis moderatorem, in administrando diarii compositorum collegio sane adiuvet

Linkiesta

Proximis diebus Valentina Ardia, quae ab anno MMXVIII usque ad praesens commentariorum “Bona Vita” (Anglice The Good Life) inscriptorum alternisque mensibus editorum moderatricis officium optime explevit, magni nominis diurnis, quibus Linkiesta index, sollertem navare operam suam instituet. Cui omnium curatricis exarandorum munus est nimirum concreditum. Elegans acutaque diurnaria, quae Mediolani XLII abhinc annos in vitam venit,  in administrando diarii compositorum collegio Christiano Rocca, incluto ephemeridis moderatori, validum auxilium praeterea feret.

X