O tempora, o moresNovi commentarii litteris excolendis, qui K inscribuntur, typis exarati sunt

Acta numero IV notata, Christiano Rocca et Nadia Terranova curantibus, unam et viginti fabellas continent ac Valtherii Siti percontationem

Ex die V ineuntis mensis Maii novissimi commentarii litteris excolendis, qui K inscribuntur, in principalibus tabernis librariis edentur. In quibus numero IV notatis, una et viginti narratiunculae de felicitate vero continentur. His fabellis, quas Eduardus Albinati, Fabius Bacà, Marta Barone, Christina Battocletti, Gaia Cenciarelli, Leonardus Colombati, Marcellus Fois, Spes Hakuzwimana, Xenia Kharchenko, Laurentius Marone, Daniel Mencarelli, Paulus Nori, Silvia Nucini, Ioannes Nucci, Melissa Panarello, Gilda Policastro, Irena Grusha Possamai, Alexandra Sarchi, Stephanus Sgambati, Clara Tagliaferri, Nadeesha Uyangoda ad id ipsum scripserunt, princeps Nadiae Terranova commentatio est praeposita. In litterarum actis colloquium percontativum, quod Valtherius Siti cum Annalisa De Simone habuit, praeterea refertur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter