O tempora, o moresTancredi carmen, cui “Insulae” est nomen, in lucem prodiit

Netflix cantionis numerum modumque proximae seriei televisificae "DI4RI" inscriptae melodiam delegit

A media hac nocte novum carmen, quod a Tancredo, iuveni cantore auctoreque, canitur  atque “Insulae”, Italice vero Isole, inscribitur, audiri potest. Cuius numerus modusque, nuntio heri allato, proximae Netfligis seriei televisificae, cui DI4RI index, erit melodia. In cantico Tancredus (nomen commenticium a Tancredo Cantù Rajnoldi, artificum more, assumptum) amicitiam, quae homines demum, postquam initium habuit, similes facit arctissimoque foedere iungit, nimirum cantat.

 

X