O tempora, o moresArmida Barelli in Beatarum caelitum album adscripta est

Sollemnia ob honores clarissimae educatrici decretos in maximo templo Mediolanensi nudiustertius peracta sunt

Ex Paulae Binetti breviloquentis pagina

Venerabilis Serva Dei Armida Barelli, quae, postquam una cum Augustino Gemelli, ex Ordine Fratrum Minorum, primum anno MCMXIX Institutum Tertiariarum Franciscalium Socialis Regni Sacri Cordis – Institutum Saeculare Missionariarum Regalitatis Domini nostri Iesu Christi hodie vero appellatum -, deinde anno MCMXXI inclitam Catholicam Sacri Cordis Iesu Studiorum Universitatem, tum anno MCMXXIX Operis Regalitatis Domini Nostri Iesu Christi condiderat, die XV mensis Augusti anno MCMLII pientissime obdormivit, Beatae titulo nimirum condecorata est. Etenim duobus abhinc diebus inter Missarum sollemnia in aede cathedrali Mediolanensi celebrata eminentissimus dominus Marcellus cardinalis Semeraro, praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, de Summi Pontificis mandato Apostolicarum textum Litterarum legit, quibus praeclarae educatrici gloriosa est tributa dignitas. Nec denique silentio praetereundum est Marium Ciceri, sacerdotem dioecesanum, eodem tempore eodemque loco caelites inter Beatos esse quoque adnumeratum.

X