Romae, ubi die XI mensis Iunii anno MCMXLVI orta erat, Blanca Maria Frabotta de vita heri discessit. Quae incluta poetria, scriptrix, diurnaria fuit decurialisque Almi Studii Urbis doctrix nostrae aetatis Litteris Italicis tradendis, ea quattuordecim carminum libros composuit typisque imprimendos curavit. Neque demum silentio praetereundum est, quod mulier illa una cum Maria Aloisia Boccia, Iosephina Ciuffreda, Lycia Conte, Anna Forcella, Emmanuela Fraire ac Roxane Rossanda commentarios periodicos singulis mensis editos, quibus “Ursa Minor” (Italice L’Orsaminore) index, anno MCMLXXXI nimirum condidit.
3 Maggio 2022