Omnibus notum est Romanum Pontificem, bellum Russorum contra Ucrainos denuo vituperantem, colloquium, quod cum Cyrillo I die XVI praeteriti mensis Martii habuisset, narravisse atque Patriarcham Moscuensem, pertinacem Foederatarum Russiae Civitatum praesidentis fautorem, sane reprehendisse. Quae vero acta diurna, quibus “Nuntius Vespertinus” (Italice Corriere della Sera) index, nudiustertius vulgavere. Attamen in libello heri edito Patriarchatus Moscuae et omnium Russiarum de Papa Francisco, quod eiusmodi verba pronuntiavisset, questus est dixitque vix fieri posse ut verus dialogus intra Ecclesiam Catholicam Romanam et Ecclesiam Orthodoxam Russam institueretur.