O tempora, o moresLisetta Carmi ad superos evolavit

Clarissima artis photographicae magistra duodecentum annos nata periit

Cisturnii, in Vallis Itriae oppido quo multum iam tempus vivebat, Lisetta Carmi, summi nominis photographa Genua oriunda, debitum naturae heri reddidit undecentesimum agens annum. In longo vitae suae curriculo mirificas imagines luce elicuit, complures viros illustres photographans inter quos etiam Ezram Pound, Lucium Fontana, Leonardum Sciascia, Eduardum Sanguineti. Quae praeterea in urbe Genua mulieres transexuales photographice depinxit imaginesque illarum in celeberrimo libro, qui “Muliebri veste tecti” (Italice Travestiti) inscribitur, anno MCMLXXII edidit ac tali modo, sicut Antonius Rotelli, doctus iurisconsultus civiliumque iurium fautor, in Prosopobiblio aliquas abhinc horas scripsit, immortalem gloriam sane acquisivit.