O tempora, o moresBongiorno oblatrat: «Meo iudicio ii, quos paenitet, nulli sunt» et in sorde misellum Bonafede superat

Miranda e contrario verba Emmae Bonino: «Nolumus ministrum Iustitiae esse suspicionis culturae repraesentantem»

Alphonsus Bonafede incolumen e periculo demum evasit: hesterno die enim Senatus, suffragiis longe plurimis, duas censurae rogationes, per quas pentastralis amotio ex Iustitiae ministri officio postulabatur, sane antiquavit. Sed Bonafede invitus fecit ut nuntiaret institutionem Commissionis ministerialis de penali praescriptione atque hac ratione gravissimam plagam accepit: in eo populismus iudicialis, quem ipse et una cum ipso Motus V Stellarum universus sane exprimunt et incarnant, est nimirum exinanitus.

Alphonso Bonafede gravia uti saxa adhuc sunt mirabilia verba Emmae Bonino, quae semper in Senatu, rogationem suam Aentio Tortora dicatam illustrando, inter alia dixit: «Nolumus ministrum Iustitiae esse suspicionis culturae repraesentantem».

Bonafede igitur salvus sed ministrum non credibilem, improbatum, misellum se plus umquam ostendit. Est tamen quae in sorde ac dedecore illum exsuperavit, videlicet Iulia Bongiorno. Se fortasse obliviscens velut ministram ab Administratione publica partem habuisse, una cum Bonafede, in Rectione Conte I, Ligae senatrix inopinato sic oblatravit: «Meo iudicio ii, quos paenitet, nulli sunt». Opinandum merito est, si Ioannes Falcone, cuius occisionis dies anniversarius sabbato recurret, ac Paulus Borsellino eiusmodi verba audire potuissent, se in sepulcris circumversuros fuisse.

X