O tempora, o moresAntonella Bellutti Comitatus Olympici Nationalis Italici praefecturam petit

Athletria, quae Olympicum nomisma in birotario certamine sibi bis comparaverat, cum Ioanne Malagò de loco contendet

Ex Antonellae Bellutti Faciei Libri pagina

Italica ars ad corporis exercitationem pertinens fortasse est in ultimo discrimine suo. Nudius tertius enim Antonella Bellutti, quae in Olympicis ludis aureum nomisma bis expugnaverat, se Comitatus Olympici Nationalis Italiani (siglis CONI) praefecturam petituram ac cum Ioanne Malagò de munere contenturam esse nuntiavit. Nobilis claraque cyclismi studiosa, quae Vivianae Maffei civiliter coniuncta, se tamquam mulierem, athletriam, communitatis Lgbti+ participem veganamque proelium suntenturam elate esse nimirum dixit.

Cui innumerae personae sodalitatesque, inter quas Nationale Athletriarum Collegium (siglis Assist) memorare potissimum oportet, ad magisterium suffragantur. Aloisia Rizzitelli Comitatum pro Bellutti praesidente, cui Lesbicx quoque favit, praeterea instituit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter