O tempora, o moresDe novo Francisci Rutelli libro, qui “Omnes viae a Roma initium capiunt” inscribitur

In ducentis duodequinquaginta paginis magni nominis auctor, qui ab anno MCMXCIII usque ad annum MMI fuit magister Urbis, singularem amorem erga nobilissimum mundi caput declarat

Duodetriginta urbis aeternae historiae saecula in laudando opere nuperrime vulgato, cui titulus Omnes viae a Roma initium capiunt, reviviscunt quasique recreantur. Liber hic, quem Franciscus Rutelli enixo studio composuit atque Barensibus domus editoriae Laterza typis excudendum imprimendumque superiore mense curavit, non potius vero Romae descriptio quam itinerarium in intimam urbis animam est existimandus.

In ducentis duodequinquaginta paginis magni nominis auctor, qui ab anno MCMCXIII usque ad annum MMI Romani syndici munus sedule obiit posteaque biennium MMVI-MMVIII Culturae ministerium obtinuit, singularem amorem suum erga felicem, invictam nobilemque Urbem, a maximis scriptoribus artificibusque omnibus temporibus celebratam, nimirum declarat. Quod ipse in percontatione radiophonica cum Alexio Falconio, Radiophonii Radicalis moderatore, heri ostendit iterum ac patefecit.