O tempora, o moresBiden militandi interdictum personis genus mutantibus impositum revocat

In decreto executorio heri subnotato Boreoamericanus praeses generis identitatem stipendiis nullo modo obstare illustravit

Iosephus Biden nefaria militandi vetita, quorum onera Donaldus Trump personis tum genus mutantibus tum transexualibus perniciose bis iniunxerat, sane revocavit et annullavit. Quod ille ipse per imperium ac litteras in Domo Alba die XXV vertentis mensis Ianuarii datas sane confecit.

Decreto obsignato, sextus et quadragesimus Foederatarum Americae Civitatum praesidens magno cum gaudio pipiavit atque se prohibitionem discriminantem abrogavisse nuntiavit.